monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 60, 1
Grandes materias ingenia parva non sufferunt , et in ipso conatu ultra vires ausa, succumbunt: quantoque maius fuerit, quod dicendum est, tanto magis obruitur, qui magnitudinem rei verbis non potest explicare. Nepotianus meus, tuus, noster, imo Christi, et quia Christi, idcirco plus noster, reliquit senes, desiderii sui iaculo vulneratos, et intolerabili dolore confectos . Quem haeredem putavimus, funus tenemus. Cui iam meum sudabit ingenium? cui litterulae placere gestient? Ubi est ille έργοδιώκτης noster, et cygneo canore vox dulcior? Stupet animus, manus tremit, caligant oculi, lingua balbutit. Quidquid dixero, quia ille non audit, mutum videtur. Stylus ipse quasi sentiens , et cera subtristior, vel rubigine, vel situ obducitur. Quotiescumque nitor in verba prorumpere, et super tumulum eius Epitaphii huius flores spargere, toties lacrymis implentur oculi, et renovato dolore, totus in funere sum. Moris quondam fuit, ut super cadavera defunctorum in concione pro rostris laudes liberi dicerent, et instar lugubrium carminum ad fletus, et gemitus audientium pectora concitarent. En rerum in nobis ordo mutatus est, et in calamitatem nostram perdidit sua iura natura. Quod exhibere senibus iuvenis debuit, hoc iuveni exhibemus senes.